라틴어 문장 검색

Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:9)
Ad quam quidem penitus removendam maximum illum Christianorum philosophum Origenem, cum mulierum quoque sancte doctrine intenderet, sibi ipsi manus intulisse Ecclesiastice historie lib. VI continet.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:15)
Bene et eum a serpente non esse seductum, cum seduceretur mulier, testatur Apostolus (I Tim. II, 14), qui tamen amore mulieris gustatum ei fructum porrigentis, cum eam contristare nollet, in transgressionem prorumpit, amplius de misericordia Dei quam oporteret praesumens, quem ad ignoscendum facilem existimabat, pro tam levi quae ei videbatur, offensa;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:23)
quae scilicet orationes ad solum Patrem locutionem dirigentes intendunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:12)
Deus autem cum per reprobos aut miracula ostendit, aut prophetias loquitur, aut quaelibet magna operatur, non hoc ad utilitatem ipsorum agere quibus utitur tanquam ministris, sed potius aliorum, quos instruere per istos intendit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:14)
Hic animum intendit ad hoc quod esset beatae vitae necessarium, per quam unam omnium philosophorum invigilasse ac laborasse videtur industria.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:25)
" Quomodo igitur mundum negligere Deus dicitur, quem hoc ipso satis diligit, quod ipsum semper totum mundi corpus intendit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 47:3)
Adeo autem ipsa Platonis dicta verbis Domini atque praedicationi ejus consonare videntur, ut sicut idem praedictus doctor in secundo de doctrina Christiana profitetur, quidam lectores et dilectores Platonis ausi sunt in tantam prorumpere insaniam, quod dicerent Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:19)
Unde et non immerito in ejus laudem Valerius Maximus his prorumpit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:2)
Ait quippe Augustinus ibidem ad eumdem sermonem intendens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:13)
profecto quia non pro utilitate aliqua, sed pro oblectatione eloquentiae illius intendebat, neglecto sacrae Scripturae studio, cujus quidem, ut ipsemet ait, incultus ei sermo horrebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:5)
Si vero qui de ea tractaverunt, docere quod intendebant potuerunt, et quod clausum erat aperire, quid opus erat unum post alium scribere, et quod ille jam aperuerat, hunc postea reserare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:7)
nullos in tantam olim insaniam prorupisse haereticos quisquam audierit, quanta nonnulli contemporaneorum nostrorum debacchati sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:3)
IX. Quartus autem in tantam prorupit insaniam, ut quia res aliter evenire possunt quam Deus providerat, Deum posse falli concedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 29:1)
veluti si deliberem ire ad Ecclesiam, et ita exsequar ex libertate arbitrii mei, id quod intendebam perficio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION