라틴어 문장 검색

Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons rogatio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 8:1)
Ista enim omnia vocabula censentur continenturque rogationis principali genere et nomine;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 9:1)
Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine legis appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo rogationes dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 10:2)
Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:4)
Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est iure adfinitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 6:1)
contionem autem habere est verba facere ad populum sine ulla rogatione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 4:2)
Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, his ad eos verbis usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 19:2)
Postea scripsit de intercessionibus dixitque intercedendi ne senatusconsultum fieret ius fuisse iis solis qui eadem potestate qua ii qui senatusconsultum facere vellent maioreve essent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 7:1)
Sed cum homo voltum intorqueret et non hisceret et colores , tum ego intercessi et Vade, inquam, nunc et habeto ad requirendum triginta dies;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 11:2)
Ita ne 'leges' quidem proprie, sed 'plebisscita' appellantur quae tribunis plebis ferentibus sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure quod plebs statuisset omnes Quirites tenerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 5:4)
Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 24:1)
Inter quos omnes principes et regem pax et amicitia eo tempore intercessit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 16:8)
14. "Atque ut iudicium vestrum melius de hoc negotio informetur, iussit ut nonnulla apud vos proponerem de personis quae in hoc negotio intercedunt, nonnulla autem de negotii consequentiis quatenus in hoc regnum reflectere possint, nonnulla denique ex exmeplo eius in genere, neque tamen in alteram partem concludendo aut iudicium faciendo donec celsitudo sua fidele et politicum consilium vestrum de hac re intellexerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 14:1)
Verum contigit interim ut colloquio quodam quod ei cum rege circa negotium Hispaniense intercessit, rex (cui proprium erat in sinus legatorum principum exterorum illabi, si viri ipsi ei placuissent, ita ut haud raro de negotiis propriis cum illis deliberare soleret, quin et eorum nonnunquam opera uti) obiter inciderit in sermones de rebus componendis cum Scotia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:10)
6. Hoc anno, duodecimo scilicet regis, Alexander papa (qui maxime solitus est amare eos principes qui remotiores erant, et cum quibus minimum ei intercederet negotii) grato animo recolens regis ad foedus Italorum acceesionem propter defensionem Italiae, eum gladio consecrato et pileo quem vocant manutentionis per nuncium suum remundratus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION