라틴어 문장 검색

Hae Iovis ad solium saevique in limine regis adparent acuuntque metum mortalibus aegris, siquando letum horrificum morbosque deum rex molitur meritas aut bello territat urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:3)
cum autem de hoc quaeritur, coniectura est, an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 233:4)
Tolle istam pompam, sub qua lates et stultos territas!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:2)
Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter se arma agminis densi, non urbis inpulsae fragor territat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:1)
Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, nos ita non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:2)
Quae tam emunita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 4:4)
Nunc premunt se ipsi, sollicitant, corrumpunt, territant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 8:2)
aliut enim intercisus uersus significaturus est, aliut totus significat.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:14)
Quidquid erat, quo mihi cohaereret, intercisa iuris humani societas abscidit.
(세네카, 행복론, Liber VII 103:2)
filia et tot nobiles iuvenes adulterio velut sacramento adacti iam infractam aetatem territabant Paulusque et iterum timenda eum Antonio mulier.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:5)
" Non desinit acrem animum metu territare :
(세네카, De Providentia, book 1 64:5)
Intellegis, etiam si non adiciam, sequi perpetuam tranquillitatem, libertatem depulsis iis, quae aut irritant nos aut territant ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:1)
hic saevus umbras territat Stygius canis, qui terna vasto capita concutiens sono regnum tuetur, sordidum tabo caput lambunt colubrae, viperis horrent iubae longusque torta sibilat cauda draco.
(세네카, Hercules Furens 12:17)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
"trepidus te territat hostis, sed tutus claudente freto, velut hispidus alta sus prope tesqua iacet claususque cacuminat albis os nigrum telis gravidum;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 43)

SEARCH

MENU NAVIGATION