라틴어 문장 검색

Unde turmam equitum ad hostium res explorandas emisit, utque simul aliquos ex exercitu eorum palantes interciperet, ex quibus melius scire posset eorum et progressus et consilia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 12:7)
Qui defectus (dixerunt), licet matrimonium ipsum post cohabitationem et actualem consummationem dirimere non potest, tamen ad contractum invalidandum sufficebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:11)
Suscipiebat autem in se nuptias Maximiliani per viam iuris se dirempturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:15)
Etiam ex sua parte Perkinus discessum suum acceleravit, veritus ne subito et occulto interciperetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:12)
Nobiles illi, quibus ea pars belli assignata erat ut collem circumsepirent, aliquot ante dies in locis opportunis se stiterunt rebelles intercepturi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:2)
Quare cum res oppidi bene ordinassent, nihilominus nuncios diversos de muris per funibus clam demiserunt (ut si unus interciperetur alius evaderet) qui regem de statu urbis certiorem facerent, eiusque auxilia implorarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:8)
17. Quinetiam usu audaciores facti tandem tam contemptim et incuriose processerunt ut ne dimidiam illam partem (de qua diximus) faciei iusticiae retinerent ut per viam indictamenti procederent, sed praecepta sua et missivae passim volitabant ad homines comprehendendos et coram seipsis et aliis in aedibus suis privatis, colore scilicet commissionis suae, sistendos, ibique via quadam iusticiae summariae et irregulari per examinationem solam, absque duodecim virorum iudicio, caussas terminabant, potestatem sibi assumentes in his iustitiae latebris tam caussas coronae quam controversias civiles dirimendi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 17:1)
si quis (exempli gratia) observaverit, inesse corporibus appetitum contactus ad invicem, ut non patiantur unitatem naturae prorsus dirimi aut abscindi, ut vacuum detur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:2)
Maxime vero omnium nos movit, quod si interponeretur intervallum temporis aliquod notabile inter veritatem et visum, foret ut species per nubes interim orientes et similes medii perturbationes interciperentur saepenumero, et confunderentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:11)
per quem corpora non patiuntur se ulla ex parte sui dirimi a contactu alterius corporis, ut quae mutuo nexu et contactu gaudeant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:2)
Quinetiam cavere imprimis ne, dum foenore feramur in melius, intercipiamur et incidamus in peius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:10)
In introitu quidem, ne conspectum amoenae illius sepis a gramineto impediat, in exitu autem, ne prospectum fruticeti per arcus intercipiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:18)
Dum sic se iactat, socium dum sic male tractat, Forte canes idem, uenando per hec loca pridem, Sic altercantes dirimunt, super hos inhiantes.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:14)
Sub iudice adhuc lis est, quam tamen statim, si legi posset, dirimeret codex Veronensis palimpsestus 38, in quo verum Boetium latere putat Blume.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:13)
Quod ubi Labienus animadvertit, cum equitatu levique armatura agmen eius extremum carpere coepit atque ita lixarum mercatorumque qui plostris merces portabant, sarcinis interceptis addito animo propius audaciusque accedit ad legiones, quod existimabat milites sub onere ac sub sarcinis defatigatos pugnare non posse.
(카이사르, 아프리카 전기 75:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION