라틴어 문장 검색

nam Seianus ubi videt mortem Drusi inultam interfectoribus, sine maerore publico esse, ferox scelerum et, quia prima provenerant, volutare secum quonam modo Germanici liberos perverteret, quorum non dubia successio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장3)
mox quia vulgus duro imperio habitum, probra ac verbera intentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장10)
At Quadratus cognoscens proditum Mithridaten et regnum ab interfectoribus obtineri, vocat consilium, docet acta et an ulcisceretur consultat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장1)
haec atque talia dictitans amplecti Britannicum, robur aetatis quam maturrimum precari, modo ad deos, modo ad ipsum tendere manus, adolesceret, patris inimicos depelleret, matris etiam interfectores ulcisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장9)
an, ut quidam fingere non erubescunt, iniurias suas ultus est interfector, quia de paterna pecunia transegerat aut avitum mancipium detrahebatur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장9)
occulta quidem ad praesens sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si negavisset, necem intentat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장10)
quippe ultro metum intentabat, multosque adstitisse libertos ac servos qui eadem viderint:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장7)
Pisonem Verania uxor ac frater Scribonianus, Titum Vinium Crispina filia composuere, quaesitis redemptisque capitibus, quae venalia interfectores servaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장6)
civitatis excidium poscunt, tela ac manus in ora legatorum intentant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장2)
capita ut hostium ipsi interfectores ad Othonem tulere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장13)
sed indomitus miles et belli ignarus correptis signis vexillisque ruere et retinenti duci tela intentare, spretis centurionibus tribunisque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 18장2)
acerrima seditionum ac discordiae incitamenta, interfectores Galbae scelere et metu vaecordes miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occultis ad Othonem litteris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장11)
longum interfectori visum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장2)
circumstiterant victores et primo ingerebant probra, intentabant ictus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장11)
utque licentia militem imbueret interfectorum centurionum ordines legionibus offerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION