라틴어 문장 검색

Instructo exercitu magis ut loci natura [deiectusque collis] et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum diversae legiones aliae alia in parte hostibus resisterent saepibusque densissimis, ut ante demonstravimus, interiectis prospectus impediretur, neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque parte opus esset provideri neque ab uno omnia imperia administrari poterant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 22장1)
Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quas constituissent conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 4장1)
Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere qui eo mari uti consuerunt habent vectigales.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 8장1)
Indignantes milites Caesar, quod conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proeli exposcentes edocet, quanto detrimento et quot virorum fortium morte necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 19장4)
His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장3)
Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장5)
neque ullum fere diem intermittebat quin equestri proelio interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suorum perspiceret.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장4)
reliquis ex omnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 69장4)
Interim crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam tamen paludem nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem transgressi nostros longius summovebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 11장2)
Alternis diebus in vicem modo aqua modo vinum bibendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장9)
proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde invicem alternis diebus modo aqua modo vinum, donec omnis causae metus finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장21)
Alternis diebus in uicem modo aqua modo uinum bibendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 3:3)
proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde inuicem alternis diebus modo aqua modo uinum, donec omnis [causae] metus finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 5:4)
Alternis diebus invicem, modo aqua, modo vinum bibendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., X Regimen contra pestem. 3:5)
deinde invicem alternis diebus, modo aqua, modo vinum, donec omnis causae metus finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION