라틴어 문장 검색

alter mētae interiōrem rotam īnflīxit;
2등은 목표지점에 안쪽 바퀴를 들이받았다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs29)
inter aliōs Caesar Brutum vīdit amīcum suum intimum in sē currentem;
다른 이들 사이에서 카이사르는 자신에게로 달려오는 그의 깊은 친구 브루투스를 보았다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae12)
Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad viam aquilonis.
이 안쪽 대문 밖 안뜰에는 방이 두 개 있었는데, 하나는 북쪽 대문 곁에 남쪽으로 나 있고, 다른 하나는 동쪽 대문 곁에 북쪽으로 나 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 40장44)
Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur, nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et in domo.
그러나 그들이 안뜰 대문으로 들어올 때에는, 아마포 옷을 입어야 한다. 안뜰 대문 안에서나 주님의 집 안에서 예식을 거행할 때, 양털 옷을 걸쳐서는 안 된다. (불가타 성경, 에제키엘서, 44장17)
Introduxit in atrium interius per viam orientalem (Ezech.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:9)
Si autem exterius et interius accipimus atrium, sic intelligendum, quod Deus et circumfusus sit et infusus, dicens per prophetam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:11)
Quasi inutiliter aerem solum exterius lingua verberantes, non cor interius per intelligentiam contingentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:26)
Quorum petitioni cum pro sui reverentia nollem contradicere, posthabitis aliquantulum secularium litterarum studiis quasi ad interiorem animae phylosophiam me contuli dum eius, qui vere phylosophatus est in throno regni virtutes scribere proposui:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:2)
Interius ubere glaebae satis admodum laeta, ortorum nemorumque amoenitatae gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis pecorum et iumentorum non mediocriter fertilis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:4)
Quae ille dum exequitur, imperat tyrannus circumfundi omnem turbam suorum interius solumque regem teneant, quem suis legibus rebellem iam cognoverat.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:2)
XII. Huic autem spectaculo tam horribili quidam nostrae religionis delitescendo interfuit, quem subtractum, ut credimus, paganorum gladiis divina providentia ad manifestandum huius rei indaginem reservavit, licet omnino ignoraverit quid de capite factum esset, nisi quod cum eo carnifices Danos interiorem silvam petere conspexisset.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:1)
Interea quidam matriculariorum, qui infra basilicam iacebat, somno excitus lecto procumbebat invitus, quem martyris potentia suo conatu vinxerat, ne, suis obvius factis mirabilibus, sonus fragoris creber custodis pulsaret aures interius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:9)
Prima pars quidem in interiori erat loco reposita et a media parte undique circumsaepta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:4)
In prima igitur et interiori parte in medio loci sedebat quaedam mirae altitudinis arbor universorum generum abundanter proferens fructus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:6)
cuius rami usque ad interioris partis prolongabantur extremitates.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION