라틴어 문장 검색

Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: " Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장4)
Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장12)
Maccabaeus autem sine intermissione confidebat cum omni spe auxilium se consequi a Domino;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장7)
Metientur autem, si per pares numeros a binario inchoantes positos inter se inpares rata intermissione transsiliant, ut primus duo, secundus iiij, tertius vj quartus viij quintus x, vel si locos suos conduplicent et secundum duplicationem terminos intermittant, ut ternarius qui primus est numerus et unus -- omnis enim primus unus est -- bis locum suum multiplicet faciatque bis unum;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 5:2)
atque hoc idem in infinitum progressis necesse est evenire, semperque una terminorum intermissione si crescat adiectio, ordinatas te multiplicis numeri vices invenire miraberis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:17)
Si enim iiij intermittas, quincuplus invenitur, si v sescuplus, si vj septuplus, semperque ipsius multiplicationis nomine uno minus intermissionis vocabulo procreantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:18)
Hoc autem admirabile profundissimumque in istorum ordinibus invenitur, quod primus dux primusque comes ad se invicem nulla numeri intermissione copulantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De quodam utili ad cognitionem superparticularibus accidente. 1:1)
Nam primi se nullo in medio posito transeunt, secundi interponunt unum, tertii duos, quarti tres et deinceps uno semper minore, quam ipsi sunt, intermissione succrescunt, atque hoc vel in sesqualteris vel in sesquitertiis vel in aliis superparticularis partibus necesse est inveniri.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De quodam utili ad cognitionem superparticularibus accidente. 1:2)
ut vero vj contra viij, in secundo scilicet sesquitertio, una facta est intermissio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De quodam utili ad cognitionem superparticularibus accidente. 1:5)
Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graves urgent, acutus est morbus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장2)
Ac ne illud quidem in controversiam venit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuvenes robusti, qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales intermissiones habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장85)
Interdum etiam latius et cum quibusdam intermissionibus serpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장454)
Inter has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장230)
Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graues urgent, acutus est morbus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 1:2)
Ac ne illud quidem in controuersiam uenit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuuenes robusti, qui uel ex toto carent febre, uel certe satis liberales intermissiones habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION