라틴어 문장 검색

Si autem non fuerit interpres taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur et Deo (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:18)
Tuorum igitur verborum non modice mihi placet interpretatio, qua mihi deliberare concedis quis mihi tanquam potior sit eligendus amator, quia illam mihi palatii amoris portam defendo quae nec quemlibet a palatii repellit ingressu nec omnem permittit intrare petentem, sed eum demum qui ex propria probitate, consilii tenore perpenso et subtili habita deliberatione, admittitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 11:5)
Hi mihi sunt nimis sermones obscuri nimisque verba reposita, nisi ipsa tua faciat interpretatio manifesta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 15:2)
Eorum igitur prorsus sunt vaniloquia contemnenda et conversatio declinanda, quia cuiuscunque modi fuerint facta bonorum, maledicorum semper relatio ea faciet sua interpretatione sinistra.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:6)
Interpretatio autem vestra, quae supra definitione processit amoris, a nullis approbanda videtur, quia ab ipsis maioribus traditum constat auctoribus expositiva verba non esse in ipsis rerum definitionibus adhibenda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:24)
Unde cunctis liquide constat interpretationem vestram rationis veritate destitui, quia contra mentem videtur definitionis inducta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:25)
Dura mihi plurimum videtur interpretatio vestra;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 50:2)
Ergo decora, decens, gracilis, subtilis, acuta Pollet et in uultu monstratur copia mentis, Nam uultus noster liber est et littera cordis Nuncius, interpres uerax animique figura.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:4)
Isti aut pravis interpretationibus alienae probitatis sinceritatem fermentant, aut veris fermenta falsitatis maritant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:17)
Nam cum loquela, fidelis intellectus interpres, verbaque fideles animi picturae vultus voluntatis signaculum, lingua mentis soleat esse propheta, adulatores a voluntate vultum, ab animo verbum, a mente linguam, ab intellectu loquelam, amplo discessionis intervallo diffibulant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:24)
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)
His auditis, Baidewinns ferventiore animo adversus Tankradum in iram extollitur, et gravioribus verbis in ejus praesentia tam cives quam Turcos per verba interpretis sic allocutus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:1)
- Quam caute sibi convenerint fidelium interpres et traditor civitatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 33:2)
Ordinatis itaque universis cauto consilio, quemdam interpretem linguarum, genere Longobardum, de domesticis Boemundi praemiserunt ad turrim, quam traditor tuebatur, quatenus de conventione intromissionis Christianorum ex parte Boemundi eum admoneret, et super hoc ejus responsa audiens, principibus renuntiaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:1)
Qui verbis et signis certissimis Boemundi recognitis, per annulum videlicet, quem Boemundus ab eo [0489B] susceptum nunc in signum illi remiserat, verba interpretis abhinc credula non refutavit, sed si Boemundus aut sui adessent, diligenter percontatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION