라틴어 문장 검색

Ita indicat nobis provocationem ad realitatem sub Trinitatis lumine interpretandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 303:5)
provocationem ad populum etiam a regibus fuisse;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 30:4)
cumque de capessendo diademate coniuratio Marcelliniana1 coqueretur, nobilium iuventuti signiferum sese in factione praebuerat, homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae natalium eius obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem, nam vacante aula turbataque republica solus inventus est, qui ad Gallias administrandas fascibus prius quam codicillis ausus accingi mensibus multis tribunal inlustrium potestatum spectabilis praefectus escenderet, anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more seu potius advocatorum, quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 6:1)
id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 184:3)
Numae morte ad interregnum res rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 224:1)
si a duumviris provocarit, provocatione certato;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:3)
itaque provocatione certatum ad populum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 275:3)
servum servaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 483:2)
ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in volgus leges fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 79:1)
neque enim, ut in consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 194:2)
nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:3)
id adeo malum ex provocatione natum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 312:1)
agedum, inquit, dictatorem, a quo provocatio non est, creemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 313:1)
plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 320:2)
P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha9)

SEARCH

MENU NAVIGATION