라틴어 문장 검색

auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nuntiat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 193:1)
amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se . quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 483:2)
eo anno - nec traditur causa - interregnum initum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 140:1)
tertia vigilia noctis, iam relatis litteris a collega, Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 581:1)
nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 583:2)
priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 592:1)
iis vitio creatis iussisque die quarto decimo se magistratu abdicare res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 410:1)
in eius interregno comitia habita magno certamine patrum ac plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 412:3)
cui non apparere id actum et quaesitum esse ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 420:1)
habere igitur interregnum eos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 422:1)
sed etiam atque etiam viderent, ne magis e re publica esset interregnum iniri quam ab se in eo statu relinqui provinciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 58:2)
senatus C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret, interregnum iniri passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 59:1)
versisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent, P. Valerius Publicola tertio die quam interregnum inierat consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium Geminum, sive ille Vetusius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION