라틴어 문장 검색

Post haec brevi intervallo sol obscuratur, sedes ducis aufertur, cum Jerusalem post paululum temporis viduata, tam magnifico principe mortuo, multum obscurata est a [0555D] fama et gloria sua, multisque militibus et belligeris viris in illius casu attenuata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:6)
His ita dispositis et exercitu per urbem diffuso, admoniti ex legatione ducis et comprimorum, equos et arma brevi intervallo deposita reparant et resumunt, et iter in cornibus, et tubis, et musicis, et citharis omnique voce exsultationis et laetitia per montana insistentes, duci Godefrido in terminis Ascalonis residenti conjuncti sunt, per prata et loca campestria hospitati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:1)
Dux vero et qui cum eo erant, fugientes persequebantur tam equites quam pedites, et nullo intervallo a tergo adversariorum abfuerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:1)
Interea modico intervallo legatio ab Antiochia Tankrado directa est ab optimatibus Boemundi, quatenus ad eos descendens, loco Boemundi quia haeres ejus esset, regnum Antiochiae possideret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:1)
Nec longo post haec intervallo rex a militibus suis in urbe Japhet pro pecunia angustiatus est, quam illis debebat pro conventione solidorum, qui etiam fratri ejus Godefrido, principi Jerusalem multum obsequii impenderant, et nunc ejus causa et honore non minore studio militare laborabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:1)
Ubi non diu moram facientes, relicto [0619B] itinere, quod ducis Godefridi et Boemundi prior incessit exercitus, saltus densissimos itinere duorum dierum perambulantes, Ancras pervenerunt, ad eamdem videlicet, quam comes Reymundus et manus Longobardorum recenter expugnaverant, Turcis in ea repertis decollatis, volentes exercitui Longobardorum, modico intervallo praemisso, admistis armis et copiis sociari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 54:2)
Modico dehinc intervallo, dierum scilicet octo, post hanc recentem stragem, Willhelmus comes et princeps Pictaviensium, de sanguine Henrici III imperatoris Romani pacifice transito regno Hungarorum, cum duce Bawariorum Welfone, et cum [0621D] comitissa nobili, nomine Ida, de marchia Oisterrich, in ingenti manu equitum et peditum et feminei sexus supra centum et sexaginta millia, in apparatu copioso terram Bulgarorum est ingressus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 68:1)
non enim amplius ejus comitatus et apparatus a vobis habetur, quam milliaris unius intervallo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 56:4)
Rex igitur, comperto recessu Turcorum, redire cum suis disponens, uxorem Tankradi, quae filia erat regis Franciae, secum duxit, quae ex regis consilio eidem Puncto copulata est, nuptiis gloriose et in omni plenitudine ac pinguedine celebratis Triplae, quae sibi haereditario jure a parentibus relicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:11)
Quis es qui loqueris habet quinque puncta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 4:1)
Primum punctum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 4:2)
Secundum punctum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 8:1)
Tertium punctum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 17:1)
Quartum punctum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 22:1)
Quintum punctum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION