라틴어 문장 검색

his labor inserto torrere exsanguia ferro viscera caesarum pecudum, his cumulare canistris perdomitam saxo Cererem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권181)
sparsis subito correpta canistris silvestris regina chori decurrit in aequum vertice ab Ogygio trifidamque huc tristis et illuc lumine sanguineo pinum disiectat et ardens erectam attonitis implet clamoribus urbem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권169)
Hanc pura cum veste sequar myrtoque canistra Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1016)
) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장15)
sapor autem et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et commixtus est propter naturae raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장32)
igitur nervi inflatione turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis et spissioribus rigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장18)
ita proprietas liquoris, cum init in corpus, proseminat intinctam sui cuiusque generis qualitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장58)
et pocula ponant secundum antiquum locutus est morem, quia veteribus non in manus dabantur pocula, sed mensis adponebantur, ut hodieque apud plures pocula in canistris argenteis adponuntur, quae canistra siccaria dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7065)

SEARCH

MENU NAVIGATION