라틴어 문장 검색

sed etiam superioribus invidetur saepe vehementer et eo magis, si intolerantius se iactant et aequabilitatem communis iuris praestantia dignitatis aut fortunae suae transeunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:7)
Maior probae politicae locus est dandus, quae institutiones reformare easque bonis agendi modis instruere valet, quae sinunt ut vitiosae pressurae segnitiaeque superentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:5)
Clare sic perspicitur fidem non esse intolerantem, sed crescere in convictu qui alterum veneratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:7)
Quemadmodum totum corpus animo deservit et, cum hoc tanto maius tantoque speciosius sit, ille in occulto maneat tenuis et in qua sede latitet incertus, tamen manus, pedes, oculi negotium illi gerunt, illum haec cutis munit, illius iussu iacemus aut in- quieti discurrimus, cum ille imperavit, sive avarus dominus est, mare lucri causa scrutamur, sive ambitiosus, iam dudum dextram flammis obiecimus aut voluntarii terram subsiluimus, sic haec immensa multitudo unius animae circumdata illius spiritu regitur, illius ratione flectitur pressura se ac fractura viribus suis, nisi consilio sustineretur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 19:1)
quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et vexata volgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos cumulos hominum urebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 513:1)
et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 255:1)
longiore certamine sensim residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 390:1)
nam et pars magna ab signis aberant, nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant, itinere ac vigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma umeris gestabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 714:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION