라틴어 문장 검색

Ostenditur etiam in iis corporibus, quae sunt tam durae compagis ut calefacta ut ignita non intumescant aut dilatentur mole;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 239:1)
Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes aquae fortes (si proportionatae sint ad corpus in quod agunt) edant opera ignis, ex natura sua corrodente et pungente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:3)
Etenim quum sint plura genera doloris in animalibus, et tanquam varii illius characteres (veluti alius est dolor ustionis, alius frigoris intensi, alius puncturae, alius compressionis, alius extensionis, et similium), certissimum est omnia illa, quoad motum, inesse corporibus inanimatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:14)
veluti ligno aut lapidi, cum uritur, aut per gelu constringitur, aut pungitur, aut scinditur, aut flectitur, aut tunditur, et sic de aliis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:15)
Omne enim vegetabile intumescit, et extrudit partes in circumferentiam, tam sursum quam deorsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:2)
si quis de vegetatione plantarum inquirat, ei inspiciendum est ab ipsa satione seminis alicujus (id quod per extractionem, quasi singulis diebus, seminum quae per biduum, triduum, quatriduum, et sic deinceps, in terra manserunt, eorumque diligentem intuitum, facile fieri potest), quomodo et quando semen intumescere et turgere incipiat et veluti spiritu impleri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:9)
sed corpora tantum elevet, aut ea intumescere faciat, nec quicquam ultra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 456:4)
Nam si luna attollat aquas, aut turgescere aut intumescere faciat humida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 456:5)
Etiam spina et rubus pungunt et lacerant, quia natura sua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:12)
Sermo alios pungens et vellicans parce utendus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:15)
Etenim cum status aliquis in potentiam maiorem insurgit, similis est fluvio intumescenti qui inundationem statim minatur, ut videre est in imperiis Romanorum, Turcarum, Hispanorum, et aliorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:8)
Intus enim pungunt cum uerba, forinsecus ungunt:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:18)
Et dixerunt ad eum: " Quid faciemus tibi, ut conticescat mare a nobis? ". Mare enim magis ac magis intumescebat.
(불가타 성경, 요나서, 1장11)
Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam; et non valebant, quia mare magis intumescebat super eos.
(불가타 성경, 요나서, 1장13)
An uernis floribus ipse distingueris aut tua in aestiuos fructus intumescit ubertas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION