라틴어 문장 검색

Hic habitat quem uita deum uirtusque beatum Fecit et in terris meruit sibi numen Olimpi, Corpore terrenus, celestis mente, caducus Carne, Deus uita, uiuens diuinitus, extra Terrenum sapiens, intus diuina repensans;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:1)
Risus adest, non ille tamen quem sepe maligna Gignit abortiuum derisio, liuor ab intus Parturit, aut extra falsi describit amoris Forma, uel instabilis crebro lasciuia pingit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:19)
uel ne dulcore saporis Desipiens, gustus mentem nimium sapiendo Decipiat, sensum gustus contemperat, usum Tactus componit, ne deuius erret et intus Mentem sollicitet, Veneris preludia querens Exterius nostreque ferens uexilla Dyones.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:12)
Sic instet uicio quod rerum parcat honori, In commune bonum ne lux abscondita parce Luceat et uirtus det fructus clausa minores, Interius sibimet ut pauci uiuat et extra Vt plures, intus sibi uiuens, pluribus extra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:4)
Ergo solo iacet exanimis que reddidit olim Exanimes alios, sed ea moriente, suorum Emoritur uirtus, unius pena redundat In multas, morbus capitis descendit in artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:16)
Sed Risus succurrit ei, mucrone lacertum Dissuit a trunco, galee manus hesitat, herens Emoritur proprioque stupet priuata rigore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:2)
At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:7)
Pauper etiam, quamvis materialem avaritiam realiter exercere non valeat, intus tamen archetypam retinet parcitatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:11)
Esurit ergo satur, sitit ebrius, optat abundans Unus cuncta cupit, ipsoque cupidine pauper Efficitur, divesque foris, manet intus egenus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:4)
Divitis in nummo mens philosophatur in arca Dum nummum sepelit, nummusque sepultus avari [0466B] Usibus emoritur, illum non ille, sed arca Possidet, et totum nummi sibi vindicat usum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:12)
Foris vultu applaudunt virgineo, intus [0470D] scorpionis pungunt aculeo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:26)
foris mellitos adulationis compluunt imbres, intus detractionis evomunt tempestates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:27)
e portis fortiter exundant, putantes ab intus et deforis in momento omnem illam sacram consumere legionem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:11)
De intus enim simili jactu mangenarum et impetu lapidum resistebant, damnumque Christianae gentis tam sagittis quam lapidibus faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:8)
Nam, qui de intus erant, econtra fodientes, instrumenta Christianorum suis ingeniis retinebant, et opus eorum ad effectum pervenire non sinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION