라틴어 문장 검색

Ad haec hi Christiani milites, quos tu credis invalidos, Tursolt, Azaram et Mamistram, civitates Romaniae, cum plurimis praesidiis expugnatas obtinent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:19)
Quare consilio inito, in noctis caligine exierunt a munimine praesidii, eo quod invalidum contra tot militum vires videretur, et ideo praesidium totum igne succenderunt, [0498C] vallumque illius diruentes, in urbem Antiochiam a confratribus recepti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:8)
aliis vero ad praesidium turris David fugitivos velociter insequentibus, cunctisque principibus rebus et aedificiis Turcicis inhiantibus, universoque vulgo ad palatium Salomonis tendente, et caedem nimiam crudeliter in Sarracenos operante, dux Godefridus ab omni strage se abstinens, mox tribus tantum suorum secum retentis, Baldrico, Adelboldo et Stabulone, exutus [0550C] lorica, et lanea veste indutus, nudatis pedibus muros egressus, in circuitu urbis cum humilitate processit, et per eam portam quae respicit ad montem Olivarum introiens, Sepulcro Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, praesentatus est, in lacrymis, orationibus et divinis persistens laudibus, et Deo gratias agens quia videre meruit quod illi semper fuit summo desiderio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:6)
Et exutus officiali indumento, patriarcham permisit consecrare oleum et chrisma, ac solemne Pascha in omni divino celebrare officio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:2)
Ubi lorica ferrea et veste ostrea exutus est, quae revera et procul dubio tota tabe et sanguine hostium inebriata fuisse, ibidem visa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:5)
Similiter etiam dux Welfo lorica et omnibus exutus, et per montana fugiens, vix ab hostili manu ereptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:2)
Nam Hugo lorica exutus, mox mediis periculis illatus, et solito more gentiles impugnans et multans, sagitta a tergo trans pectus et jecur illius infixa, inter manus suorum vitam exhalavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:8)
alterum in sustentatione hospitalis languidorum caeterorumque invalidorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:2)
Vitia enim nostra que amamus defendimuset malumus ea excusare quam exuere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 13:9)
Sed si vis vitiis exui, longe a vitiorumexemplis recedendum est, quia omnia vitia contra naturam pugnant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 13:10)
Unde quidem bonis compluribus pulsus, dignitatibus exutus, existimationefoedatus ob uxoris maliloquium incestitatis tulit supplicium.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:41)
Denique in exitu ipso videmus quemadmodum anima decedentis paulatim solvat se vinculis carnis, et ore emissa evolet tamquam carcereo corporis hujus exuta gurgustio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:11)
Quid igitur in hac vita aliud justi agunt, nisi ut exuant se hujus corporis contagionibus, quae velut vincula nos ligant;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:1)
Imitatur et ille mortem qui se voluptatibus exuit, et aeternis delectationibus attollit, atque ablevat, et in illo coelesti habitaculo locat, in quo Paulus cum adhuc viveret, conversabatur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:1)
et ideo retibus quibusdam, et nebulis hujus corporis se quaerit exuere.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION