라틴어 문장 검색

illud peculiare tuum est, illud gratiae singularis, quod tam qui te aemulentur non habes quam non invenis qui sequantur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Felici suo salutem 2:4)
si foris non habet, domi invenit, ut praevalida corpora ab externis causis tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 597:2)
eas areas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine vestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 343:1)
quod cum ita exploratum habeatur, ut inveniantur regiones et ortus eorum, sic erit ratiocinandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장28)
ratio autem eius, e quibus est inventa, satis habet admirationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장2)
Generaliter autem et vulgo, in operibus mechanicis habentur pro novis inventis, si quis jampridem inventa subtilius poliat, vel ornet elegantius, vel simul uniat et componat, vel cum usu commodius copulet, aut opus majore, aut etiam minore, quam fieri consuevit, mole vel volumine exhibeat, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 209:3)
Hoc autem teste Hieronymo plus habere Pater a Filio invenitur, quod solus a seipso est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:18)
statim enim iuvamen habere laborat et internuntium invenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:21)
aere interposito discordia tanta creatur propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris praecepit ferrique vias possedit apertas, posterior lapidis venit aestus et omnia plena invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:4)
Audere enim contra tam copiose et eleganter inventa res est quae habeat utilem voluptatem, sed non tamquam ingeniis insidiantes et gloriosis tractatibus invidentes hoc debemus expetere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 3:3)
adeo autem a Romano ritu alienum est, ut, cum flaminica esset inventa tunicam laneam lino habuisse consutam, constitisset ob eam causam piaculum esse commissum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1202)
non quid habeam sed quibus rebus invenerim quaerant, et quem ad modum natus et quo pacto educatus sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 2:5)
Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis, unam inveniendi alteram iudicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 1:1)
volat illud et incandescit eundo et quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:7)
Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedaemonem cum omnia turbata metu invenisset, evocatis principibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat, societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 440:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION