라틴어 문장 검색

Imo etiam, quod pacem honorificam ultro oblatam, si eum dedere voluisset, omnino reiecisset, quodque etiam nobiles et populum suum non mediocriter, dum promisissis suis erga eum stare vellet, offendisset, quos diutius sibi infensos persistere tutum sibi non esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:34)
Itaque infensus animi clam in Flandriam aufugit ad materteram suam ducissam Burgundiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:5)
Sunt enim plerunque temporibus infensi, atque alienas calamitates tanquam suarum molestiarum redemptiones gustant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 6:3)
Quaevis harum partium sola, si infensa sit, non magnum subest periculum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:3)
Trita sane est sed praecellens periculorum, quae malevolentiae minantur, cautio, ut praevideatur ne sit caput aliquod ad quod populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cuius praesidio in corpus aliquod coire, possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 21:2)
Etenim male admodum agitur cum republica si illi qui erga imperium bene affecti sunt discordiarum pleni existant, qui vero infensi et maligni arcte coniungantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 22:3)
Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장13)
Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:4)
Inuictum potuit tenere uultum,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 4:1)
o, inquam, ueri praeuia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:2)
Et quid, si hoc tam magno ac paene inuicto praeeuntis naturae desererentur auxilio?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:18)
Nonnulli uenerandum saeculis nomen gloriosae pretio mortis emerunt, quidem suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:7)
Quod sibi Caesar denuntiaret se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum sine sua pernicie contendisse. Cum vellet, congrederetur: intellecturum quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos XIIII tectum non subissent, virtute possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 36장6)
plus iam, plus domino cuncti debere fatemur, quod gener est, invicte, tuus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:215)
saepti latrantibus undique bellis infensos tandem superos et consulis omen agnovere sui, nec iam revocabile damnum eventu stolido serum didicere magistro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:283)

SEARCH

MENU NAVIGATION