라틴어 문장 검색

Nam quibus ex fortuitu proeliorum eventu mortis quotidie videntur instare pericula, maximo debent studio praecavere ne talia committant propter quae supernae patriae regi iudicantur offensi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:10)
Sed si fama zelo adversus me non duceretur invidiae, vestro nullus me dignior inveniretur amore, quia pro vobis omnibus humilis et devotus reperior et cunctis mearum rerum largus exsisto donator, et quaecunque bona sub coelo ab aliquo possunt excogitari pro meis studeo viribus adimplere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:24)
Homines enim singuli in amoris negotio sibi invicem sunt aemulantes et summa inter se detinentur invidia, et vix unquam tam dilectus aliquis tamque reperitur amicus, qui in mulieris aspectu alterius velit probitates referre vel eius libenter laudabilia facta recolere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:5)
Amor iste tantae dignoscitur esse virtutis quod ex eo totius probitatis origo descendit, et nulla inde procedit iniuria, et modicam in ipso Deus recognoscit offensam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:15)
Si ex meis dictis vester sit animus concitatus, mihi soli debetis proverbia convitiosa rependere, et pro unius offensa contra omnes non decet vos mulieres generaliter desaevire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 27:2)
Et firmiter credimus esse tenendum ut, si mulier alicui spem sui largiatur amoris vel alia sibi amoris primitiva concesserit, et ipse tali non reperiatur indignus amore, magna mulieris iudicatur offensa, si diu sperata denegare contendat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 15:2)
et econtra qui maiores sibi facit offensas, eum sibi magis cognoscit esse subiectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:9)
Nam et si propriae filiae mulier intelligat pulchritudinem commendari, vix erit quod invidiae zelus ipsam interius non adstringat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 28:2)
Et ideo non immerito sequitur mulierem esse maledicam, quia ex invidia tantum et odio maledicta sequuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:1)
Defunctorum gloria supra invidiam posita est;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 3:3)
tu gladios, mortemque minantia rostra, Offensosque grues, indignantesque pusillam Militiam celebra;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 1:3)
ne cum alter superior, inferior alter videretur, locus pateret invidiae, si non obstitisset caritas amicitiae;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:22)
At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:32)
cuius amor vili pretio comparatur, levissima recedit offensa.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:16)
Verum est quidquid defertur pauperi, cuius amicitia invidia vacat.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION