라틴어 문장 검색

At illam quam cultus armorum Minervam fecerat duo pueri muniebant, proeliaris deae comites armigeri, Terror et Metus, nudis insultantes gladiis:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:6)
alii diaboli quadam invidia, qui semper bonis invidus existat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:5)
Ergo venire optat Herculem Namphamonem, de quo tu multum nobis insultare dignaris.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:13)
illis autem esse metuendum, qui tamquam primum sectantur quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur eius rei quam colit, insultaritque apostolus talibus dicens:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:6)
Se tamen didicisse symbolum ideoque me- moria iam tenere nihilo minus in eadem temptatione litteris fassus est, et omnis est ab eo deleta nugacitas, quae, ut scis, multum dedecorabat naturalem quandam eius benignitatem eumque insultantem Christianis faciebat valde sacrilegum.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 24)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Impositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:2)
Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem quae esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) praetereunt et perdunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:8)
Mendax enim Deo insultat, homini se incurvat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:7)
Quin et nonnulli tam extiterunt curiosi ut notaverint tempora quibus ictus et percussio oculi invidi plurimum obest tum praecipue esse cum persona in quam invidia torquetur spectatur in gloria et triumpho.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:7)
Vir curiosus et se alienis rebus immiscens ut plurimum invidus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:2)
Deformes, et eunuchi, et senes, et spurii invidi sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 5:2)
Qui in plurimis excellere contendunt, levitate et gloria vana moti, necesse est ut sint invidi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 7:2)
Est etiam invidia affectuum vilissimus et pravissimus, quam ob causam proprium est attributum Diaboli qui dicitur invidus homo, qui zizanias inter triticum nocte seminavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 17:6)
Mira res videbitur si passionis huius excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturae et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat praeterquam amori.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:11)
Qui enim erga omnes invidi sunt, uni magis fidi sunt et obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION