라틴어 문장 검색

an eum locum libenter invisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:4)
Cui nostrum licet fundos nostros obire aut res rusticas vel fructus causa vel delectationis invisere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:1)
te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime mittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 19 6:1)
quod Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum et aedificium nostrum quod crebro invisis, gratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 9 4:1)
quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae Germane putavi de nummis ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturam fruere iustitio et omnium rerum licentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 19 2:9)
equidem saepe emori, si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret invisere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:4)
deinde, quod non minus utile quam voluptuosum, posse utraque eadem opera eodem viatico invisere, sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere, unam villam colere et ornare, alteram tantum tueri.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 2:2)
Ipse cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaveram colligo, si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 20 2:1)
dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva imbribus, atque annos sicca fuisse novem, cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:468)
quarum sunt multis damna pianda modis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 33:1)
Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, Ianus Agonali luce piandus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권183)
denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur, hoc apud intonsos nomen habebat avos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권15)
"et saevi flectitur ira Iovis, sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi tradere, Romani numen utrumque soli."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권159)
"quoque modo possit fulmen, monstrate, piari."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권173)
iam tamen extincto cineri sua dona ferebant, compositique nepos busta piabat avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권255)

SEARCH

MENU NAVIGATION