라틴어 문장 검색

Etenim hoc mucronem invidiae acuit, atque insuper illis temporibus spiritus personae invisae prodeunt maxime in exteriora, unde ictui occurrunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:8)
Vir curiosus et se alienis rebus immiscens ut plurimum invidus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:2)
Deformes, et eunuchi, et senes, et spurii invidi sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 5:2)
Qui in plurimis excellere contendunt, levitate et gloria vana moti, necesse est ut sint invidi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 7:2)
Est etiam invidia affectuum vilissimus et pravissimus, quam ob causam proprium est attributum Diaboli qui dicitur invidus homo, qui zizanias inter triticum nocte seminavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 17:6)
Qui enim erga omnes invidi sunt, uni magis fidi sunt et obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:16)
Id enim si fiet, utcunque virtute vera emineas, audies tamen ab invidis, in nominis tui detrimentum, urbanus tantum et affectator.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:32)
Protinus affectat, dum tale quid inuida spectat;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:2)
Tum uolucrum quedam sectari nescia predam, Vnguibus et pennis ac toto corpore segnis, Sic se sustolli prece flagitat inuida molli.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:16)
Cui liquidas pultes breuiter det ut inuida uulpes, Has super inmensum uas spargit et undique tensum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:2)
Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem, Ingrediens uicum, uidet haud procul hinc inimicum Forte iacere lupum quendam secus inuida lutum, Mole coartatum famis ac nimis attenuatum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:10)
Inuisus tamen omnibus uigebat
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 3:1)
— qualis pauperibus nutrix invisa puellis adsidet et tela communem quaerere victum rauca monet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:219)
invisum miles sitiens haurire cruorem per varias vestes onerataque plaustra metallo transit et argenti cumulos et caedis avarus contemptas proculcat opes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:238)
torvos invisa iugales Allecto temone ligat, qui pascua mandunt Cocyti pratisque Erebi nigrantibus errant stagnaque tranquillae potantes marcida Lethes aegra soporatis spumant oblivia linguis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:155)

SEARCH

MENU NAVIGATION