라틴어 문장 검색

Quod quidem invitus, sed quia totum obedientiae sese devoverat, modeste suscepit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:29)
non tamen illis Prebuit assensus faciles, sed credere tandem Cogitur inuita, cum res et fama perorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:3)
Parma suum multa rubigine computat euum Nec uetat ingressum nudata crate sagitis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:5)
Obstat ei Fronesis, et jam sub pondere uictam Vincit et inuitam feriari cogit ab armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:13)
Nec iam corrigitur rastro, nec uomere campus Leditur, aut curui deplorat uulnus aratri, Vt tellus auido, quamuis inuita, colono Pareat, et semen multo cum fenore reddat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:7)
et exsules Judaeos, licet Christo contrarios, pecuniae avaritia magis quam pro justitia Domini gravi caede [0410B] mactaverant, cum justus judex sit Dominus, et neminem invitum aut coactum ad jugum fidei catholicae jubeat venire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:14)
Quam in virtute sua trans vallum impulerunt trahentes, et juxta muros, invitis et prohibentibus desuper omnibus Turcis, cominus adjunctam statuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:2)
Jam invitus idem Armenius commissum sibi praesidium reddit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 35:4)
a Turcis vetitus iterato reproperat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 37:4)
Custodes autem machinae periculum vitae suae metuentes, licet inviti, exire coguntur in fugam praecipites, vix defensi et elapsi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:6)
[0468B] Robertus quidem Flandrensis, qui cum ipso Boemundo in terram Sarracenorum descenderat ad depraedandum, et tunc Boemundo cum copiis suis attrito et in fugam misso, ab eo divisis recesserat licet invitus, sequenti die ducentis equitibus readunatis, Turcis Sarracenisque dispersis et secure gradientibus ex adverso occurrit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:2)
et sic liberum exitum Christianis, licet inviti, concesserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:4)
In hac itaque intentione comite perseverante et multa arte discessionem confratrum avertente, quadam die dux Godefridus, Robertus Flandrensis, Tankradus etiam cum universis sequacibus suis, igne castris suis immisso, profecti sunt ab obsidione Archas, pluribus adjunctis sibi de comitatu Reymundi, qui diutino taedio fatigati, inviti apud Archas remorabantur, praecipue ob desiderium semper eundi Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:1)
Quo renuente, et caeteris universis capitaneis ad id officium electis, Godefridus dux tandem, licet invitus, ad tuendum urbis principatum promovetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:2)
Juxta verbum et edictum istud omnes a vetito manus continuerunt, solum quod victui hac nocte sufficeret contraxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION