라틴어 문장 검색

"Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculo partibus praevenisti querimoniam, quam diutissime sustinens tacitus ingemescebam, ne viderer rapinae sordidae meum fratrem arguere."
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:8)
nec iam libet solitis delectari iocis.
(ARCHIPOETA, V84)
in tanta penuria non est ibi iocus,
(ARCHIPOETA, IX99)
iocus est amabilis dulciorque favis;
(ARCHIPOETA, X14)
Neque Fussalensibus suscenseo, quia iustam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, innixi, neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo caritatem, tanto magis pravae cupiditati eius obsisto.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:8)
utrum autem nuptura sit, etsi illud quod in ore habet magis optamus, nunc tamen ignoramus, quia in his annis est ut et quod se dicit velle esse sanctimonialem, iocus sit potius garrientis quam sponsio profitentis.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem5)
Postremo vociferari inter vapulandum incipit , neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed verba seria et obiurgatoria:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 7:2)
Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit, causamque hane ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 7:1)
ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 1:1)
In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 5:1)
Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 6:5)
Cui res audacter magnas parvasque iocumque Eloqueretur sed cura malaque et bona dictu Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret, Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 5:2)
Videturne tibi, inquit, "utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 8:2)
Verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt, Susque et deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IX 7:2)
CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION