라틴어 문장 검색

Ita (licet illud minime fuisset) occasionem saltem puero ministrare poterat (quod scilicet subinde regis Edwardi filius lustricus, aut ioco fortasse filius vocaretur) cogitationes tales arripiendi et fovendi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:10)
At Platonis schola acatalepsiam introduxit, primo tanquam per jocum et ironiam, in odium veterum sophistarum, Protagorae, Hippiae, et reliquorum, qui nihil tam verebantur, quam ne dubitare de re aliqua viderentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:1)
Itaque dicendum de nobis ipsis quod ille per jocum dixit, praesertim cum tam bene rem secet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:1)
Primus est taciturnitas, cum quis sensus animi sui premit, adeoque relinquit in aequilibrio ut in quam partem propendeat nemo facile coniecerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 3:3)
Quantum ad primum horum, taciturnitatem scilicet, ea est certe virtus confessoris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:2)
Ponatur igitur pro certo habitum taciturnitatis virtutem esse politicam et moralem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:11)
Quantum ad secundum, dissimulationem scilicet, ex necessitate quadam illa taciturnitatem sequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:2)
Optimum fuerit temperamentum si quis veracitatis famam obtineat, taciturnitatis habitum, dissimulationis usum tempestivum, et facultatem simulationis, ubi opus fuerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:15)
Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)
Vtque die fausto letus, quo clamitat, hausto Omnimodisque iocis leuat ebrius organa uocis, Se quoque more Getae fert tota per atria lete;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:17)
Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit sic exorsa est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:1)
lecto etiam et conclavi cultiore, lusu, ioco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장21)
lecto etiam et conclaui cultiore, lusu, ioco, ludis, lasciuia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:3)
lecto etiam, et conclavi cultiore, lusu, joco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 5:4)
fletus domini fingebat amantis, indomitasque mora, pretio lenibat avaras lascivasque iocis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:59)

SEARCH

MENU NAVIGATION