라틴어 문장 검색

absentem qui rodit, amicumqui non defendit alio culpante, solutosqui captat risus hominum famamque dicacis,fingere qui non visa potest, conmissa tacerequi nequit:
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장46)
sed calidi plus est illis quibus acria corda iracundaque mens facile effervescit in ira, quo genere in primis vis est violenta leonum, pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:4)
A parabola vero, quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movet, cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:1)
Et inportuna urbanitas male dicacem luce privavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:6)
verna, Hoc quod transtiberinus ambulator, Qui pallentia sulphurata fractis Permutat vitreis, quod otiosae Vendit qui madidum cicer coronae, Quod custos dominusque viperarum, Quod viles pueri salariorum, Quod fumantia qui tomacla raucus Circumfert tepidis cocus popinis, Quod non optimus urbicus poeta, Quod de Gadibus improbus magister, Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI4)
Haec quaecumque meo numeratis stigmata mento, In vetuli pyctae qualia fronte sedent, Non iracundis fecit gravis unguibus uxor:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIV7)
summittere amori 'animos' quidam pro 'iras' accipiunt, ut 'animosus' dicitur pro 'iracundus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4141)
unde iracundos dicimus animosos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2563)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
At enim, quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut alios dulcia, alios subamara delectent, alii libidinosi, alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus vitiis abhorreant, - quoniam igitur, inquit, tantum natura a natura distat, quid mirum est has dissimilitudines ex differentibus causis esse factas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 13:5)
quod est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici possunt, tenere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:4)
sunt enim dicaces;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:5)
Granio quidem nemo dicacior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:6)
ut iste, qui se vult dicacem et me hercule est, Appius, sed non numquam in hoc vitium scurrile delabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:1)
" Et si quaeritis, is, qui appellatur dicax, hoc genere maxime excellet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION