라틴어 문장 검색

Nec illi neglegendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt timore quod sentiunt, sed tamen eandem perversitatem sentire non desinunt.
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 2:2)
sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:5)
Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 11:2)
Evenit ut comes Suffolciae, filius Elizabethae (sororis natu maioris Edwardi Quarti ex Ioanne duce Suffolciae secundo eius marito) et frater Ioannis comitis Lincolniae, qui apud praelium de Stoke occubuerat, vir iracundus et cholericus, hominem in irae fervore occideret, cuius criminis rex ei gratiam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:2)
Et levius quidem malignitatis genus in morositatem cedit, aut perversitatem, aut praecipitem opponendi et se in singulis difficilem praebendi libidinem, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:35)
Et caveat imprimis quivis a consortio hominum iracundorum, et qui facile inimicitias suscipiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:48)
Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius imperia diutius sustineri.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장13)
cum hac quoque diuortium fecit, 'pertaesus,' ut scribit, 'morum peruersitatem eius,' ac statim Liuiam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probauit unice ac perseueranter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 62장 2:2)
Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,si modo culturae patientem commodet aurem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0121)
iracundior est paulo, minus aptus acutisnaribus horum hominum;
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장20)
sed calidi plus est illis quibus acria corda iracundaque mens facile effervescit in ira, quo genere in primis vis est violenta leonum, pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:4)
A parabola vero, quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movet, cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:1)
Haec quaecumque meo numeratis stigmata mento, In vetuli pyctae qualia fronte sedent, Non iracundis fecit gravis unguibus uxor:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIV7)
summittere amori 'animos' quidam pro 'iras' accipiunt, ut 'animosus' dicitur pro 'iracundus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4141)
unde iracundos dicimus animosos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2563)

SEARCH

MENU NAVIGATION