라틴어 문장 검색

Chrysippus aestuans laboransque quonam hoc modo explicet, et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 16:2)
Quaere etiam, si videtur, cur manu alicuius ob oculos suos repente agitata invitus coniveat, cur fulgente caelo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos declinet, cur tonitru vehementius facto sensim pavescat, cur sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet aut in pruinis inmanibus obrigescat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 12:4)
eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire atque protegere τη`ν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 6:1)
Non enim facile quis irriget solum si prius stagni alicuius receptaculum interveniat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:14)
Neque rursus princeps aut status alienationem animorum et invidiam grassantem minus pendat, quod aut saepius aut diutius illa fastidia animorum aestuarunt, neque quicquam inde detrimenti respublica cepit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:13)
Itaque sedulo et tempestive illas irriget, has evellat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:22)
Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram".
(불가타 성경, 호세아서, 6장3)
Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim.
(불가타 성경, 요엘서, 4장18)
Et aestuantis more fertur Euripi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 2:1)
Hiemem defluus inrigat imber.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 29:1)
perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장25)
Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장47)
Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliva vel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장85)
Neque alienum est naribus quoque aestuantis admovere quod reficiat id est rosa et vinum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장26)
Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas venas, quae sub cute sunt, inrigari:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장245)

SEARCH

MENU NAVIGATION