라틴어 문장 검색

Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 13:1)
Ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbraculi pensilis radiolus irruperit solis, queruntur quod non sunt apud Cimmerios nati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 18:3)
Barbarique hoc contemplate, globos irrupere nostrorum incauti, et parmas oppositis corporibus illidendo, obvios hastis perforabant et gladiis, furoreque urgente cruento, et tribuni et pleraque pars armatorum periere, signis ereptis, praeter ducem infaustum, qui ad id solum intentus, ut confligentibus aliis, proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concito petit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 9:2)
maioraque coeptantes, pagorum omnium incolis in unum collectis, cum quadraginta armorum milibus vel septuaginta, ut quidam laudes extollendo principis iactitarunt, sublati in superbiam nostra confidentius irruperunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 5:2)
Et dum reversus est Pippinus rex, cupiebat supradictus Haistulfus nefandus rex mentiri, quae antea pollicitus fuerat, obsides dulgere, sacramenta inrumpere.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 756 17:1)
Interea, cum in confinibus Nordmannorum tam de foedere inter illos et Francos confirmando quam de Herioldi rebus tractandum esset et ad hoc totius pene Saxoniae comites simul cum markionibus illo convenissent, Herioldus rerum gerendarum nimis cupidus condictam et per obsides firmatam pacem incensis ac direptis aliquot Nordmannorum villulis inrupit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 331:1)
Cumque Saxones convicti in omnibus se culpabiles recognovissent, obsides regi offerentes, accepitque eorum terciam partem in obsidionem generis masculini, et spoponderunt se ultra non fallere, sed antiqua illorum infelicitas eos non permisit, et domno rege inde recedente, statim foedus irrumpentes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 14:3)
Qui hostes fugaverunt et in civitatem munitissimam propulerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 92:6)
"Nam iste curiosus dum importune irrumpit - credo studio rapiendi aliquid - clamore vasto marcidum alioquin me altissimo somno excussit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:7)
"Recordare enim quam superbe, quam arroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione immodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum, deque tantis divitiis exigua nobis invita proiecerit, confestimque praesentia nostra gravata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit."
(아풀레이우스, 변신, 5권79)
prandioque raptim tuburcinato, me et equum meum vectores rerum illarum futuros fustibus exinde fundentes producunt in viam, multisque clivis et anfractibus fatigatos prope ipsam vesperam perducunt ad quampiam speluncam, unde multis onustos rebus rursum, ne breviculo quidem tempore refectos ociter reducunt, tantaque trepidatione festinabant, ut me plagis multis obtundentes propellentesque super lapidem propter viam positum deicerent:
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:5)
nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:3)
circa tertiam ferme vigiliam noctis onustos nos ad viam propellunt.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:1)
Nam quidam subito puer mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, irrumpit triclinium suoque annuntiat domino de proxumo angiportu canem rabidam paulo ante per posticam impetu miro sese direxisse ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse, ac dehinc proxumum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saevitia, nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse:
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:1)
Nec dubio me lanceis illis vel venabulis, immo vero et bipennibus, quae facile famuli subministraverant, membratim compilassent, ni respecto subiti periculi turbine cubiculum, in quoi mei domini devertebant, protinus irrupissem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION