라틴어 문장 검색

concitatur deinde omne nomen Etruscum, et Tarquiniensibus Faliscisque ducibus ad Salinas perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 172:1)
inclinavit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii provincia evenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines avectam et haud dubie iuventutem eius populi inter praedatores fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 197:1)
solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio Iugarioque vico et templis Fortunae ac matris Matutae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 606:2)
paene insula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam navali bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 272:1)
Romani in Cenchreas versam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo, alterius maris portu, oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 301:2)
inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum navibus traductis, Aeginam traiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 173:2)
arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:2)
Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:4)
deinde cum commixta vis egreditur per fontes extra terram, a solis et aeris calore cogitur congelari, ut etiam in areis salinarum videtur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장44)
ita hortis ad inrigandum vel salinis ad temperandum praebetur aquae multitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장9)
Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae oravere suos ire ad solacia reges, Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae et nondum torvae Calydon invisa Dianae Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae et Nelea Pylos, neque adhuc Pittheia Troezen, quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 35:1)
Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et Australis, per parvum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION