라틴어 문장 검색

Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:24)
Que conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:23)
Si vero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam sillogisticam non esse servatam.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:14)
Et ideo argumentum peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:60)
Nam in extremitate maioris ponunt 'lucem', in predicato vero conclusionis 'auctoritatem':
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:65)
Et cum arguendo inferunt 'sicut Levi precedit in nativitate sic Ecclesia in auctoritate', dico similiter quod aliud est predicatum conclusionis et aliud maior extremitas:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:11)
Et cum summus Antistes et Imperator sint homines, si conclusio illa est vera, oportet quod reducantur ad unum hominem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:7)
Sed cum ex hac conclusione subinferunt de Papa et Imperatore, falluntur 'secundum accidens'. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:13)
Ad has quidem beatitudines, velut ad diversas conclusiones, per diversa media venire oportet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:16)
Has igitur conclusiones et media, licet ostensa sint nobis hec ab humana ratione que per phylosophos tota nobis innotuit, hec a Spiritu Sancto qui per prophetas et agiographos, qui per coecternum sibi Dei filium Iesum Cristum et per eius discipulos supernaturalem veritatem ac nobis necessariam revelavit, humana cupiditas postergaret nisi homines, tanquam equi, sua bestialitate vagantes "in camo et freno" compescerentur in via. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:19)
Quia quedam sunt sub una oda continua usque ad ultimum progressive, hoc est sine iteratione modulationis cuiusquam et sine diesi - diesim dicimus deductionem vergentem de una oda in aliam (hanc voltam vocamus, cum vulgus alloquimur) -;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 139:3)
Hinc est quod, ubicumque terrarum steteris, videris tibi quandam caeli conclusionem videre, et hoc est quod horizontem veteres vocaverunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 15:1)
sed hoc esse non potest, quia iteratio est ante dictorum aut ordo praeposterus, si post dictum Caesarem Romulum repetit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2929)
et est translatio, quae fit quotiens vel deest verborum proprietas, vel vitatur iteratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 43511)
non est ergo iteratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5072)

SEARCH

MENU NAVIGATION