라틴어 문장 검색

Cave igitur, Gualteri, amoris exercere mandata et continua vigilatione labora ut, quum venerit sponsus, inveniat te vigilantem, nec de corporis iuventute confisum mundana delectatio te faciat in peccati dormitione iacere ac de sponsi tarditate securum, quia eiusdem sponsi voce testante nescimus diem neque horam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 50:3)
et ita solitudinem excluderet multitudo, iucunditatem augeret in pluribus caritatis communio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:23)
At quae felicitas, quae securitas, quae iucunditas habere cum quo aeque audeas loqui ut tibi;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:13)
Quocirca in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:45)
qui nihil delectationis ex alterius bono concipiant, nihil amaritudinis sua aliis perversitate inferant, amare nullum, amari a nullo curantes.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:3)
dilectio et affectio, securitas et iucunditas.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:3)
ad affectionem, interior quaedam procedens delectatio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:5)
ad iucunditatem, de omnibus quae contingunt, sive laeta sint, sive tristia;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:7)
Subtrahitur certe illa interior delectatio quam ex amici pectore iugiter hauriebat;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:11)
seponitur iucunditas, quam amica confabulatio pariebat.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:13)
Accedat huc in sermone iucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas, in quibus haudquaquam mediocre in amicitia condimentum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:15)
Ex tunc ipse victor corporis, laboris etiam et inediae patiens, plurimis exemplo fuit, admirationi multis, mihi gloriae et delectationi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:20)
Deinde sic se impendat amico, ut levitas omnis absit, iucunditas assit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:41)
sive fuerit deiectus tristitia, sive iucunditate serenus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:46)
Quare ad hoc opus non nauseantis animi fastidio ductus, non indignationis tumore percussus, sed delectatione nouitatis illectus, lector accedat, ut, quamuis liber uernantis eloquii purpuramento non floreat et fulgurantis sententie sydere non clarescat, tamen in fragilis calami tenuitate mellis possit suauitas inueniri et arescentis riuuli modicitate sitis ariditas temperari;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION