라틴어 문장 검색

Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua uerbum in sententia petitum est, non est damnantis, sed dubitantis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 9:10)
cum iudices citarentur ad iudicandum, palam absolutorias tulerunt sententias.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.4)
Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 15:1)
Neque enim aequus iudex aliam de sua, aliam de aliena causa sententiam fert.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 85:6)
Quid ergo miramini si vilissima capita, immo forensia pecora, immo vero togati vulturii, si toti nunc iudices sententias suas pretionundinantur, cumrerum exordio inter deos et homines agitatum iudicium corruperit gratia, et originalem sententiam magni Iovis consiliis electus iudex rusticanus et opilio lucro libidinis vendiderit cum totius etiam suae stirpis exitio?
(아풀레이우스, 변신, 10권 33:1)
Divinae autem sententiae providentia hujusmodi est, ut magnanimitatem et patientiam doceret judices;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:3)
In principiis autem, inquit, patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum expectatione causae suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere, non iniuriis atque imperiosis minationibus confutare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 14:1)
praecurrit hoc tempore iudex dicentem et, nisi aut cursu argumentorum aut colore sententiarum aut nitore et cultu descriptionum invitatus et corruptus est, aversatur dicentem.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 2:1)
unde sententia Phylosophi est ut que lege determinari possunt nullo modo iudici relinquantur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:35)
cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sint sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad obtinendum, quod intendimus, prodesse credemus adhibenda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 219:1)
Tum iudices, dubiosum hoc inexplicabileque esse quod utrimque dicebatur rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 16:1)
iudex enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiae cupit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 230:2)
"Praeter haec super ea quoque re dissentitur, an ex usu exque officio sit iudicis, rem causamque de qua cognoscit interlocutionibus suis ita exprimere consignareque, ut ante sententiae tempus, ex iis quae apud eum in praesens confuse varieque dicuntur, proinde ut quoquo in loco ac tempore movetur, signa et indicia faciat motus atque sensus sui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 18:1)
"Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque vivendi genere versatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata videatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:2)
Verum iudex iniustus ille est qui praecipue terminos immutat cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION