라틴어 문장 검색

quod sic ego interpretor, ut existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terrae consumere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 7:2)
Iugerum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis videtur, fabae sex occupant modii,si solum pingue sit, si mediocre, paulo amplius;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 8:1)
Media sementi pars seri et pars ultima debet, quae septimontialis satio dicitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 8:3)
Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 10:1)
Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim, seriorem alteram mense Februario.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 15:4)
Iugerum agri paulo plus quam modius occupat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 16:1)
Iugerum agri octo modiis obseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 17:5)
Tres modii iugerum implent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:3)
Iugero modii tres abunde sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 20:4)
Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 25:1)
Post sationem ferro tangi locus non debet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 27:4)
Viciae autem duae sationes sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 29:1)
prima, qua pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 29:2)
Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 29:4)
Ea fit optima, cum cantherini hordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat et confirmetur ante hiemis violentiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION