라틴어 문장 검색

quid quos duplicibus iugata taedis Argentaria Polla dat poetas?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium39)
maximum tunc pondus in verbis est, quippe cum illic aut nulla narrentur aut seria, toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur supellex, modo byssina, cibi arte, non pretio placent, fercula ni tore, non pondere, scyphorum paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis quam recuset ebrietas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 6:2)
1 tunc ille confestim laetum clientem quamquam et attonitum plebeio tegmine erepto muricis Tyrii seu Tarentini conchyliato ditat indutu et renidentem gemmis margaritisque aureo lecto sericatoque toreumati imponit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 6:8)
Rutilum toreuma bysso rutilasque ferte blattas, recoquente quas aeno Meliboea fucat unda, opulentet ut meraco bibulum colore vellus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:10)
"ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae, quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam83)
Nec mirum, si vos collato pectore mixtos iunxit inabrupta Concordia longa catena, illa quidem nuptumque prior taedasque marito passa alio, sed te ceu virginitate iugatum visceribus totis animaque amplexa fovebat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam24)
Ergo alacres Argi, fuso rumore per urbem advenisse duci generos primisque hymenaeis egregiam Argian nec formae laude secundam Deipylen tumida iam virginitate iugari, gaudia mente parant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권66)
"at quanto melius dextraque in sorte iugatae, quis steriles thalami nulloque ululata dolore respexit Lucina domum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권61)
"qua pace feras volucresque iugari mos datus, heu segnes!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권57)

SEARCH

MENU NAVIGATION