라틴어 문장 검색

utrum igitur putas maiorem curam decoris in adseueranda oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti, apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti?
(아풀레이우스, 변명 14:7)
Ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes eius, quanto magis nos oportet vigilanter agere ne hoc in toto grege plangamus et maxime in eis qui nunc catholicae paci accesserunt et quos nullo modo relinquere possum.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:5)
Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum ad id ipsum estote, ne vos temptet Satanas propter incontinentiam vestram.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 2:8)
sed et in uiae Appiae uico repente puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit et Romae medio foro cuidam equiti R. liberius iurganti oculum eruit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 1:2)
Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentesque cоnabantur abducere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 40:2)
illi, si peccavero, licet tradere me Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:9)
Alioquin ad exemplum horum potes tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo ventri magis oboediens quam Deo in hanc lacrimarum deictus est vallem et ipsum dominum fame Satanas temptaverit in deserto et apostolus clamitet:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:3)
"Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colafizet, ne extollar."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:25)
"Vade retro, Satanas,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:18)
Ego prolapsus, ego vergipellis et lubricus, ego mendax et Satanae arte decipiens!
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:1)
O Satanae calliditas semper saneta persequens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:2)
"Iam enim quaedam abierunt retro Satanas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:28)
Si iurgant, inquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:4)
Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur . Iurgare igitur lex putat inter se vicinos, non litigare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:5)
Tanta loquacitas amicorum, ut homines iurgaturi id ipsum invicem scierint, tamquam convenisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION