라틴어 문장 검색

cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset ipsa libertas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 64:10)
eum denique cui iam nulla lex erat, nullum civile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:8)
sunt quaedam neque bona neque mala, tamquam militia, legatio, iurisdictio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 11:2)
M. Claudio clienti negotium dedit ut virginem in servitutem adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 470:1)
advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 476:1)
hoc tantum sciat, sibi si huius vindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 489:2)
quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id quod constat nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 506:2)
unius tantum criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincla te duci iubebo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 619:3)
audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore quo vindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 621:1)
ubi crudeli decreto nefandisque vindiciis dextram patris in filiam armaverit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 633:1)
proinde ut ille iterum ac saepius provocet, sic se iterum ac saepius iudicem illi ferre ni vindicias ab libertate in servitutem dederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 634:1)
Oppius, proximus invidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae vindiciae a collega dicerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 647:2)
et Q. Mamilius ut collegae iurisdictione tradita Galliam cum exercitu cui L. Porcius praetor praefuerat obtineret decretum est, iussusque populari agros Gallorum qui ad Poenos sub adventum Hasdrubalis defecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 152:1)
urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 362:2)
his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter cives et peregrinos erat, recitatis decreverunt patres ut comitiis praetorum perfectis, cui praetori provincia Hispania obvenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 274:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION