라틴어 문장 검색

Rumpimus altricem tenero quae vertice terram Tubera, boletis poma secunda sumus.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, L Terrae tubera1)
Cum mihi boleti dederint tam nobile nomen, Prototomis - pudet heu!
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CI Boletaria1)
Ecce intra hos dies scripsit, ut illi ex India semen boletorum mitteretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:9)
Paene praeterii, quod minime praetereundum fuit, accepisse me careotas optimas, quae nunc cum ficis et boletis certandum habent.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 6:1)
Tu illos boletos, voluntarium venenum, nihil occulti operis iudicas facere, etiam si praesentanei non fuerunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 24:6)
Inde ostreis boletisque in omnem vitam renuntiatum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 14:4)
studiis hisce dum nostrum singuli quique, prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro adventans, qui tempus instare curandi corpora moneret, quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum incrementa servantem probabat competenter ingressum quinta digrediens, prandebamus breviter copiose, senatorium 1 ad morem, quo insitum institutumque multas epulas paucis parabsidibus apponi, quamvis convivium per edulia nunc assa nunc iurulenta varietur, inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur institueremur, quia eas bifariam orditas laetitia peritiaque comitabantur, quid multa?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION