라틴어 문장 검색

Si tamen officio finis respondeat, alter Non orantis erit error, non culpa medentis, Si primus finis fraudetur fine secundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:9)
Non cultu facieque minor, non arte secunda, Tertia uirgo suo non fraudat munere currum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:1)
Et quamuis species huius tenebrescat eorum Respectu, tamen ad reliquos collata nitorem Exerit et proprio non est fraudata decore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:2)
Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)
Cum sapphiro vero hyacinthus ejus insistendo vestigiis, ipsi velut assecla ancillando, praefati luminis nunquam fraudabatur aspectu, brevique [0435B] in superjecta distantia, ejus orbem currunt pariter aut sequuntur, aut una sequens stella, alteri praeeundi concedit obsequia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:73)
Haec igitur, quamvis apud multos qui sensuali mobilitate brutescunt, nimia langueat vilitate, apud illos tamen qui in ignem originalem [0465B] rationis redegerunt scintillam praeconii, et famae munere non fraudatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:37)
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore, Verbere si quis ea subtili verberet ictu, Suscitet atque manus tractu delibet amico, Aeris exhausti tractu sociata profundo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:7)
Qui adulationis hypocrisi a divitibus venatur munuscula, sophistici meriti fraudetur praemio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:9)
Et iterum, "Socius fit culpe, qui nocentem iuvat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 73:8)
Nolite fraudare invicem, nisi forteex consensu ad tempus, ut vacetis orationi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 98:3)
Et eciam alius dixit, "Quanto in proximoplus quisque confundit, tanto fraudato spes confidentis animum magis acerbat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 113:8)
Et alibi idem dixit, "Audaces fortuna iuvat, piger sibiipsi obstat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 39:11)
Ut quidam sapiensdixit, "Prospicere oportet in pace, quod bellum iuvet ultra vitet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:7)
Inde eciam Ovidius epistolarum dixit, Perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:18)
Quam memoriam iuvare debes cogitatione et ingeniiexercitatione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION