라틴어 문장 검색

Caesar, cum VII. legionem, quae iuxta constiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim sese legiones coniungerent et conversa signa in hostes inferrent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 26장1)
Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes transituros existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장5)
Interiores desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca praerupta ex ascensu temptant: huc ea quae paraverant conferunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 86장4)
Flumen infimam vallem dividebat, quae totum paene montem cingebat, in quo positum erat praeruptum undique oppidum Uxellodunum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장2)
Erat autem oppidanis difficilis et praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque arduo se recipere possent ascensu.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장4)
Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi nervique iuxta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장188)
At si nervi iuxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur, vel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장25)
— Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusione sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장48)
Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi neruique iuxta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 40:2)
At si nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:5)
- Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolentur et profusio[ne] sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:2)
nisi musculi, nervique juxta sunt, quos incidi non expedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 46:1)
At si nervi juxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur hi, vel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 4:5)
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
veniant praerupta Pachyno aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:87)

SEARCH

MENU NAVIGATION