라틴어 문장 검색

Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam, Exemplo simili ne te derideat alter.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 20:1)
Et attende, ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectuinsidiancium tibi, et sit casus tuus insanabilis in morte."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:7)
Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties obedientem sibi et opimam invenerit, et carpit fructus ejus, atque his delectatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:17)
Nocte fervet, die anhelat, de sommo excitat, a negotio abducit, a ratione revocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:4)
imprudenter labitur, licet ipsum ultra mensuram aliquid loqui grande peccatum sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 5:15)
Quia nos usu quodam mortalium claudimur, et velut echini cortice quodam nos vulgaris opinionis involvimus, aut velut cochleae quae nisi intra testae operimentum sint, spirare non possunt, nec aerem liberum carpere aut sustinere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:6)
at inexercitata minuitur et labitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:7)
Pudet filiis supervivere, taedet cum tot adversa audiamus charissimorum, lucem hanc carpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:6)
Spiritus quidem nostri, hoc est, ejus quem carpimus, et quo alimur in hac vita, nidus est pulmo:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:16)
et quoad carpit hanc vitam, habeat necesse est in corpore tamquam in illa arca bestias graves.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:9)
alio autem tempore fructus arborum carpimus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:2)
Ideo in principio sanctus Moyses informavit nos atque instruxit de insufflatione animae, ut non laberemur opinionibus diversis philosophorum, qui sibi ipsi constare non possunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:1)
haec est enim enudatio velut ebriae mentis, ut nesciat quod delinquat, quasi quae temulentia quadam ignorantiae in vitium deducta labatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:6)
Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor, levitate paucorum incondita, ubi nati sunt non reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis, ad errores lapsorum atque lasciviam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 7:1)
Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque, merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis, facile in dicionem venere Romanam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION