라틴어 문장 검색

Factum est oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 19장3)
Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen quam mitissime potest legatos appellat: nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 43장4)
quod is vitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium155)
quod is uitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 53:2)
quod is vitae genus sit sequutus, laboriosum, an quietum;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 53:7)
Si tamen is non erit, de iis praeficiatur qui servitutem laboriosam toleraverunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 2:4)
iamque is transcendent aetatem primae iuventae nec dum senectutis attigerit, illa ne et auctoritatem detrahat ad imperium, quoniam maiores dedignentur parere adulescentulo, haec ne laboriosissimo succumbat operi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 3:1)
querunturque non respondere sibi vineta, quae vel per avaritiam vel inscientiam vel per neglegentiam perdiderunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 6:3)
Haec autem opinio, quae orta est ex inscientia seminum eligendorum, primum parum fecundas vineas, deinde etiam nimis steriles reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 6:1)
quod deinde laboriosissimus adhuc hominis socius in agricultura:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 8:4)
quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artis descivisse ab illa vetere gloria non inopia hominum, sed desidia iuventutis et neglegentia parentum et inscientia praecipientium et oblivione moris antiqui?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 2:1)
nam quibus instrui veteres oratores soliti sint, dixisti differentiamque nostrae desidiae et inscientiae adversus acerrima et fecundissima eorum studia demonstrasti:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 2:1)
cum tempus posceret, laboriosus, patiens;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:1)
fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:3)
quod in praesenti utrum ei laboriosius an gloriosius fuerit, difficile est iudicare, quod in eorum periculis non secus absentes quam praesentes amicos Attico esse curae cognitum est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 12장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION