라틴어 문장 검색

o tortuose serpens, qui mille per meandros fraudesque flexuosas agitas quieta corda, discede, Christus hic est, hic Christus est, liquesce.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum33)
Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta parietibus textum caecis iter, ancipitemque mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi falleret indeprensus et inremeabilis error;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:6)
Quod evenit in labyrintho properantibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:6)
"esset si praesens aetas, impenderet illi Lemnias imperium, Cressa stamen labyrinthi, Alceste vitam, Circe herbas, poma Calypso, Scylla comas, Atalanta pedes, Medea furores, Hippodame ceras, cygno Iove nata coronam;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 21)
non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem, absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multi-coloribus Philistionis supellectilem mentientes, absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 6:1)
Iohannes familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit et donec suarum merita chartarum vel vestra scientia vel si qua est vestrae (si tamen est ulla) similis inspexerit, quid respuat, quid optet ignorat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 1:1)
iam primum sagacissimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparentur, domus utraque non solum tramites aggerum publicorum verum etiam calles compendiis tortuosos atque pastoria deverticula insedit, ne quo casu dispositis officiorum insidiis elaberemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 2:2)
Ipse caestus colubrina vis est, tenax ad occupandum, tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:6)
Hasdrubal, dum lux viam ostenderet, ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem volvens haud multum processisset, substitit, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset, transiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 696:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION