라틴어 문장 검색

' Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret ";
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 8:2)
Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 21:1)
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 4:2)
Atque illud etiam scriptum fuit, quae nomina fuerint sociorum Ulixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 4:8)
quodque accipitret posuit pro laceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 12:1)
Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut re ipsa apparet, eo consilio tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad eam umquam perveniretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 51:1)
Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque, non admodum numero istiusmodi libros lectitantibus, ignota non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis evinctus in diverse nitentibus laceratus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 55:1)
Verum huius salubris legis gratia rex postea Perkini edicto laceratus est tanquam privilegiorum sanctae ecclesiae immanis et execrabilis violator.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 34:2)
Baro Audleius a carcere de Porta Nova ad collem turris ductus est in tunica papyracea insignis suis depicta, insignibus autem reversis et tunica lacerata, ibique decapitatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:4)
Navis vero in qua rex et regina vehebantur (cum duabus aliis naviculis solis) lacerata et vix a furore tempestatis elapsa Waimoutham appulit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:4)
At contra, papyrus est corpus tenax, quod scindi et lacerari possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:10)
Videndum est, ne homines ecclesiam Dei lacerent per duo controversiarum genera.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:16)
Etiam spina et rubus pungunt et lacerant, quia natura sua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:12)
Etenim regnum Deo dilectum primo laceratum et fractum est consilio pravo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:14)
Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a novae alicuius sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod intemperans et paradoxa spirans suboriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION