-
Si enim temere et mordaciter amoneresvel reprehenderes, accideret tibi quod Salamon dixit, "Qui aliena temeremanifestat vitia, sua vite pestive audiet crimina."
- (ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:32)
-
In quo ipsoconsiderandum est, ne aut temere desperet propter ignaviam, aut nimis consideretpropter cupiditatem.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 68:2)
-
Qui temere manifestatvitia, sua intempestive audiet crimina.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 46:13)
-
"Nullamcapitaliorem pestem, quam voluptatem corporis hominibus a ntura datam, eujus voluptatis avidæ libidines et temere et effrenate ad potiendumincitantur.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 88:3)
-
In quo ipsoconsiderandum est, ne aut temere desperet propter cupiditatem.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 150:6)
-
Excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae eisdem conterminant, dispositos et castella, et quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et , multitudine vigenti, quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium, eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 5:1)
-
Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones quae hiemabant apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 10:1)
-
Ut enim subterraneus serpens, foramen subsidens occultum, adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille odio alienae sortis etiam post adeptum summum militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus, inexplebili quodam laedendi proposito, conscientiam polluebat.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 4:2)
-
Cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Ursicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi, frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum - qui mos est honoratior - accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 18:2)
-
Resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco Romanus, lassatisque impressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat, hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 48:1)
-
Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam."
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 14:1)
-
Cui cum Tungros venisset, occurrit legatio praedictorum, opinantium reperiri imperatorem etiam tum in hibernis, pacem sub hac lege praetendens, ut quiescentes eos tamquam in suis, nec lacesseret quisquam nec vexaret.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 3:2)
-
Denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum, temere procursantes, et urgente utraque parte, Antoninus ambitiosius praegrediens agmen, ab Ursicino agnitus, et obiurgatorio sonu vocis increpitus, proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summi ferebat honoris insigne, desiluit equo, curvatisque membris, humum vultu paene contingens, salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 5:1)
-
Moxque clamore sublato, cunctis temere prorumpentibus, telorum vis ingens volabat e muris, utque opinari dabatur, nulla frustra mittebantur inter hominum cadentia densitatem.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 13:1)
-
Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam, firmandis in futura consiliis, dies impendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae, altius semet attollens, semperque ambigens, utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 1:1)