라틴어 문장 검색

"Tartareae sedes et formidabile regnum Mortis inexpletae, tuque, o saevissime fratrum, cui servire dati manes aeternaque sontum supplicia atque imi famulatur regia mundi, solvite pulsanti loca muta et inane severae Persephones vulgusque cava sub nocte repostum elicite."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권200)
una tamen tacitas sed iussu numinis undas haec quoque secreta nutrit Langia sub umbra, nondum illi raptus dederat lacrimabile nomen Archemorus, nec fama deae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권325)
tandem invalidos Aetolus ad ictus forte refert oculos et formidabile ridens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권248)
"hic ferus Hippomedon, hic formidabilis ultor Tydeos infandi debellatorque cruenti gurgitis!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권243)
cecidit laxata casside vultus, aegraque per trepidos exspirat gratia visus, et prensis concussa comis ter colla quaterque stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis, ibat purpureus niveo de pectore sanguis, tandem haec singultu verba incidente profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권379)
"at nostro semper sub pectore Tydeus saevit inops tumuli, quamvis patientior artus ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis, ire tamen saevumque libet nullo ordine passim scrutari campum, mediasve inrumpere Thebas,"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권154)
hic victa genitor lacrimabilis ira congemit, et tandem matri data flere potestas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권355)
Olim autem inceptae clamore exterrita pugnae regina extulerat notum penetralibus ensem, ensem sceptriferi spolium lacrimabile Lai.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권346)

SEARCH

MENU NAVIGATION