라틴어 문장 검색

Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore constituto mensis Abib; mense enim verni temporis egressus es de Aegypto.
너희는 무교절을 지켜야 한다. 내가 너희에게 명령한 대로, 아빕 달 정해진 때에 이레 동안 누룩 없는 빵을 먹어야 한다. 너희가 아빕 달에 이집트에서 나왔기 때문이다. (불가타 성경, 탈출기, 34장18)
Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
이달 보름에는 주님의 무교절을 지내는데, 너희는 이레 동안 누룩 없는 빵을 먹어야 한다. (불가타 성경, 레위기, 23장6)
extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
주님의 천사가 손에 든 지팡이를 내밀어, 그 끝을 고기와 누룩 없는 빵에 대었다. 그러자 그 큰 돌에서 불이 나와 고기와 누룩 없는 빵을 삼켜 버렸다. 그리고 주님의 천사는 그의 눈에서 사라졌다. (불가타 성경, 판관기, 6장21)
Tenuerunt et patres qui coxere conspersum quod extulerant de Aegypto, subcinericia facientes azyma, quae Graece ἐγκρύφιας dicuntur, eo quod abscondantur in cinere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:4)
Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibus aliis perseverandum est neque quicquam edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장24)
Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseuerandum est neque quicquam edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 6:2)
Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganum, amylum, ptisana, pinguis caro, et quaecumque glutinosa est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXII Quae res lenes, quaeve acres sint. 1:1)
atque etiam, quum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseverandum est, donec ex toto maxillam callus firmarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 6:2)
quacumque libido est,incedo solus, percontor quanti holus ac far,fallacem circum vespertinumque pererrosaepe forum, adsisto divinis, inde domum mead porri et ciceris refero laganique catinum;
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장45)
"azymis sinceritatis et veritatis,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:13)
quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem Circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:16)
quotiens aliquem mentis perfidae figmenta ponentem sanam respondere doctrinam fidem credere, viam tenere vitam sperare suadetis, quis vos dubitet in huius emendatione conversi, qui iam sit liber ab haeresi, liber ab hypocrisi, liber ab schismate, purgatissimum propositionis panem cum sinceritatis et veritatis azymis dedicaturos?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 6:1)
"VII," inquit, "diebus azyma comedetis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:17)
" Primum ergo diem azymorum appellat eum, in quo exercitum eorum esset educturus de Aegypto.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:2)
" VII ergo dies azymorum, in quarum prima eductus est populus Domini ex Aegypto, ab initio, ut diximus, tertiae septimanae, hoc est a XVa die mensis primi usque ad XXIam eiusdem mensis diem conpletam computari oportet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION