라틴어 문장 검색

Satis tu quidem in Consolatione es lamentatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:8)
lamentantis inducunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:1)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
non nimis in Niptris ille sapientissimus Graeciae saucius lamentatur vel modice potius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:5)
apud illum enim perquam flebiliter Ulixes lamentatur in volnere);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 49:1)
Co/nqueri fortu/nam adversam, no/n lamentari/ decet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:13)
at Cimbri et Celtiberi in proeliis exultant, lamentantur in morbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:7)
posteaquam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique coepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:5)
nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:7)
vide ne fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:9)
sanusne es, qui temere lamentare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:4)
cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur, quid agitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:3)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon o poetarum inquit disertissime, tu eras?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:6)
. . . | Itaque ad casae ostiolum processi . . . |cum ecce tres anseres sacri | qui, ut puto medio die solebant ab anu diaria exigere, | impetum in me faciunt foedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION