라틴어 문장 검색

atque inde proverbium ductum, deos laneos pedes habere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:4)
Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem, Lutea demissos velarunt flammea vultus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:20)
Piceno quoque venit a cliente Parcae cistula non capax olivae, Et crasso figuli polita caelo Septenaria synthesis Sagunti, Hispanae luteum rotae toreuma, Et lato variata mappa clavo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI4)
Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, L5)
Cur Lacedaemonio luteum ceromate corpus Perfundit gelida Virgine?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLVII5)
Laneus Euganei lupus excipit ora Timavi, Aequoreo dulces cum sale pastus aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXIX Lupus1)
arculum vero est virga ex malo Punica incurvata, quae fit quasi corona et ima summaque inter se alligatur vinculo laneo albo, quam in sacrificiis certis regina in capite habebat, flaminica autem Dialis omni sacrificatione uti debebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13710)
moris enim fuerat, ut nubentes puellae, simul venissent ad limen mariti, postes antequam ingrederentur, propter auspicium castitatis, ornarent laneis vittis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4587)
Horatius lanea effigies erat, altera cerea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5082)
adeo autem a Romano ritu alienum est, ut, cum flaminica esset inventa tunicam laneam lino habuisse consutam, constitisset ob eam causam piaculum esse commissum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1202)
et est hypallage pro 'croco luteo';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 444)
nam crocum lutei coloris est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 445)
molli vitta lanea scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 641)
lanea id est infula;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4871)
nam non stat versus, si 'lanea vitta' dixeris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4872)

SEARCH

MENU NAVIGATION